• Slider Image

Societas amicorum

Amicus, amicus bonus, id est optimum totius orbis terrarrum…

Omnibus hominibus amicis opus est - etiam claustro. Sine quibus multa non fieri posset. Adiutores honoris causa portas custodiunt, aegrotos curant aut manibus pro claustro monachisque laborant. Saepe hospites eos primum vident qui claustro faciem dant.

Non solum auxilio utili societas amicorum claustro adiuvat sed etiam pecunia. In temporibus difficilibus procurat, ut vita cottidiana progrediatur. Impensae sunt aedificia praeparanda, restauranda atque innovanda. Etiam plus interest expensas futurorum societatis facere. Cui usui sunt aedificia pulcherrima vacua esse?

Quo modo iuvare potestis? Amici claustri Neuburgensis fiatis! Nos precibus, laboribus honoris causa aut donationibus adlevetis.„Ut in omnibus glorificetur Deus”, ut Sanctus Benedictus dicit. RB57