• Slider Image

Quaestiones responsaque

Quomodo monachus fio?

Primo candidatus hospes in claustro vivit, ut locum, communitatem rationemque vitae cognoverit. Confirmata voluntate postulatus inter menses tres usque ad sex accipitur in postulatum (postulare = erbitten, verlangen) sine iuribus officiisque. Dum noviciatus (novicius = Neuling) unius anni sequitur, quo „novicius“ habitum fert et obligatur ut oret et laboret.

Post noviciatum novicius tribus annis professionem temporalem deponit. Qua promittit de stabilitate sua conversatione morum suorum et oboedientia. Si post hos tres annos monachi noviciusque vitam communem ducere voluerunt, professio festa aut aeterna sequitur, quod est vinculum claustri infinitum. RB 58

Quae postulata complere debeo ut monachus fio?

Ii qui monachi fieri volunt inter annos 18 et 40 esse debeant et pleni sanitatis animi corporisque. Romanae ecclesiae catholicae esse debent et nullo impedimento coerciti esse debent (velut matrimonio existente vel proposito, aere alieno vel aliis debitis, peccatis gravibus). Praesumimus eruditionem finitam aut maturitatem.

Quomodo monachus per diem noctemque vivit?

Cursus diei in claustro severe regulatus est, quod „Otiositas inimica est animae“. RB 48.
Hora prima (06:15): Vigilia (vigilia = Wache, Nachtwache) et Laudes (laus = Lob, Lobgesang)
Hora secunda (07:00): Lectio spiritualis et contemplatio silens, ientaculum sequens
Hora tertia (08:15): Missa Sancta et Tertia, labores sequentes (Dies Dominica: 10.00)
Hora sexta (12:00): Hora Media (hora = Stunde, Zeit), Sexta et Nona, prandium sequens
Hora septima (13:00): Meridiatio, labores sequentes
Hora duodecima (17:30): Vesper (vespera = Abend)
Hora prima (18:40): Cena, recreatio sequens (recreare = wiederherstellen, erfrischen)
Hora secunda 19:30 Uhr: Completorium (completorium = Schlussandacht)

Quaerentes de aliis rebus precamur ut nobis brevem epistulam electronicam mittatis ad quaestiones-responsaque@stift-neuburg.de.