• Slider Image

Oblati

Oblati – viri ATQUE mulieres coniuncti precibus.

Homines numerosi monachis Neuburgensibus spiritualiter se tradunt. Volunt credentes confirmari et in quaestionibus vitae cottidianae consuli. At nonnulli, non solum viri sed etiam mulieres plus vitae spiritusque Benedicti petunt.
Hi “deum in vita cottidiana petentes” se coniunxerunt in societatem oblatorum Neuburgensium. Sua sponte partes liturgiae horarum orant et eius modi communitatem claustri adiuvant. Certis temporibus conveniunt in abbatiam ut spiritualiter addiscant et animos suos communicant.

Sic vocem Sancti Benedicti sequuntur, quae omnes Deum in vita cottidiana petentes adit: “Obsculta, o fili, praecepta magistri, et inclina aurem cordis tui, et admonitionem pii patris libenter excipe et efficaciter comple! (…) Ad te ergo nunc mihi sermo dirigitur, quisquis (es): In primis, ut quicquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici instantissima oratione deposcas ” RB Prologus