• Slider Image

Impulsus

Omne principium grave…

Ante annos MD (1500) Sanctus Benedictus ordinis regulam scripsit pro confratribus claustri, ut vitam cottidianam regularet. Cognovit: Omne principium grave, sed qui principium non audet, finem adipisci non potest.

Vitam claustri Benedictus cum schola comparat. Novit difficultates obstaculaque principii. Itaque scribit adhortans: „Constituenda est ergo nobis dominici schola servitii. In qua institutione nihil asperum, nihil grave, nos constituturos speramus. Sed et si quid paululum restrictius, dictante aequitatis ratione, propter emendationem vitiorum vel conservationem caritatis processerit, non ilico pavore perterritus refugias viam salutis quae non est nisi angusto initio incipienda. Processu vero conversationis et fidei, dilatato corde inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei.“ RB Prologus.