Hospitum imagines

Multi homines de regione metropolis memoriam privatam claustri Neuburgensis habent. Fortasse ibi in matrimonium ducti sunt aut infantes sui ibi abluti sunt. Aut ibi hominem carum cognoverunt aut ibi postremum viderunt.
Habetisne imagines antiquas claustri nostri vel confratrum? Cedo! Imagines vestras videre atque historias audire velimus. Precamur ut nos visitatoresque nostrae paginae interretialis intersitis.

Precamur ut imagines vestras mittatis dicentes si quid ius imaginis sit ad imagines@stift-neuburg.de.

Die Parasceve anno Domini MMXVI (2016) familia primi abbatis post claustrum restitutum, abbatis Adalberti de Neippergus OSB in ecclesia claustri liturgia parasceve intererant.

In imagine comes hereditarius de Neippergus cum uxore posterisque ad sepulchrum abbatis Adalberti.