• Slider Image

Historia historiaeque

Historia claustri Neuburgensis historia oppidi Heidelbergae relucet.

Aetate Carolingorum abbatia magna ordinis Sancti Benedicti Laureshamensis claustrum ordinis Sancti Benedicti Neuburgense anno Domini MCXXX (1130) condidit, sed MCLXV (1165) nullus monachus hoc loco vixit. Anno Domini MCXCV (1195) claustrum Neuburgense claustrum monacharum fuit, MCCCIII (1303) monachae primo Cistercienses appellatae sunt. Anno Domini MCDLX (1460) claustrum Neuburgense denuo claustrum ordinis Sancti Benedicti fuit Bursfeldi unionis.
Aetate reformationis paucis decenniis pervicit confessio nova. Anno Domini MDLXXII (1572) claustrum destitit claustrum esse. Princeps elector imperii claustrum in villam rusticam convertit.

Anno Domini MDCXXIX (1629) claustrum Neuburgense ecclesiae catholicae redditum et societati Iesu datum est. Sed anno MDCXLVIII (1648) claustrum ecclesiae reformatae traditum est. Anno MDCLXXII (1672) claustrum in conventum nobilium feminarum conversum est. Quapropter nomen „Stift“ adhuc.

Anno Domini MDCCVI (1706) claustrum denuo in proprietatem societatis Iesu pervenit, quae claustro villae rusticae et loco recreationis utebatur.

Cum anno Domini MDCCLXXIII (1773) Roma societatem Iesu dissolvit, claustrum anno MDCCLXXIX (1779) profanatum venditumque est. Possessoribus tribus mutatis consultor imperialis de Francoforto nomine Schlosser emit, cuius familia claustrum usque anno MCMXXVI (1926) possidebat. Alexander de Bernus archiabbatiae Beuronensi proprietatem suam vendidit. Eodem anno vita monastica denuo incepit. Duobus annis post claustrum abbatia sublatum est.

Hodie undecim monachi in claustro Neuburgensi vivunt ducente abbate Winfrido.