• Slider Image

Claustri Hospites

"Omnes supervenientes hospites tamquam Christus suscipiantur, quia ipse dicturus est: Hospes fui et suscepistis me; et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei et peregrinis." RB 53

Regula Benedicti magistra rerum hospitum est. Si comitem viae spiritualis quaeritis, gaudemus vobis hospitibus domus nostrae. Viri mulieresque idem nobis grati sunt. Habemus cameras simplices (8 unius lecti et 2 duorum lectorum cum facilitate lavandi et latrina per tabulatum) et cenas communes. Pendatis pro camera cenisque omnibus 40 € per diem. Die praenotata gaudebimus vos accipere. Proponamus, ut liturgia horarum intersitis, quod regula Sancti Benedicti dicit: "Ut ergo nuntiatus fuerit hospes, occurratur ei a priore vel a fratribus cum omni officio caritatis, et primitus orent pariter, et sic sibi socientur in pace.” Suscepti autem hospites ducantur ad orationem et postea sedeat cum eis prior aut cui iusserit ipse. Legatur coram hospite lex divina ut aedificetur, et post haec omnis ei exhibeatur humanitas. RB 53

Frater hospitum Peter Jasper OSB vos quaerentes libenter accipit epistula eletronica missa ad gaestehaus@stift-neuburg.de aut numero telephonico uso 06221/895-122. Optime colloquamini omnibus diebus profestis, hora tertia.(20.00 -20.30) Precamur ut fratrem hospitum quaeratis omnibus contactus informationibus traditis.