• Slider Image

Claustri aedificia

Claustri aedificia – spina rerum oeconomicarum abbatiae

Res domesticas dispensare non causae suae est. Monachi non laborant ut divitias sibi parent , sed ut quaestum faciant. Sanctus Benedictus dicit: “Quia tunc vere monachi sunt si labore manuum suarum vivunt, sicut et patres nostri et apostoli..“ RB48 Videt unitatem orationis laborisque sicut corpus animusque in homine coiuncti sunt: illud dictum Sancti Benedicti est ORA ET LABORA!

Labor communitatis nutriendae causa ac negotiorum complendorum causa exstitit. Hodie monachi non omnia claustri munera conficere possunt. Itaque collegae pro claustro Neuburgensi laborant. Abbatia offert omni – vel monacho vel cooperatori – aditum ut facultatibus suis laboret. Omnibus rebus interest quod clientes, cooperatores negotiatoresque respiciamus sicut Sanctus Benedictus dicit: „ut in omnibus glorificetur Deus.” RB 57

Quia pauci monachi sumus claustri officinas non ipsi colere possumus (taberna, agricultura, etc.). Sed omnes elocare debemus. Id est quod nullam habemus auctoritatem officinarum colendarum.